Arcana Coelestia (Elliott) n. 1749

Previous Number Next Number See English 

1749. Quod 'si accepero ab ullo quod tibi': significet quod nihil tale apud amorem 'caelestem, constare potest ex eo quod 'Abram' dixerit se nihil accipere velle a 'rege Sodomae'; 'Abram' repraesentabat Dominum nunc victorem, ita illa quae erant amoris caelestis, quae sibi per victorias comparavit; et 'rex Sodomae' repraesentabat malum et falsum, ex quibus nihil apud Dominum victorem seu amorem caelestem. [2] Quid per haec intelliguntur in sensu interno, non constare potest nisi sciatur quomodo se res habeat in altera vita; apud malos et infernales spiritus regnat amor sui et mundi, inde putant se esse deos universi, et multum posse; cum victi sunt, tametsi appercipiunt quod prorsus nihil possint, usque manet opinio potestatis et dominii, et putant se multum contribuere posse ad potestatem et dominium Domini; quare etiam ut regnare simul possint, offerunt apud bonos spiritus servitia sua; sed quia nihil nisi malum et falsum est per quae se efficere quid posse putant, at apud Dominum seu amorem caelestem nihil nisi bonum et verum est, hic respondetur 'regi Sodomae' per quem tales repraesentantur, quod nihil tale apud Dominum seu quod nulla potentia Domino a malo et falso: [3] dominium ex malo et falso prorsus contrarium est dominio ex bono et vero; dominium ex malo et falso est omnes servos velle facere, dominium ex bono et vero est omnes liberos velle facere; dominium ex malo et falso est omnes perdere, at dominium ex bono et vero est omnes salvare; ex quibus constat quod dominium ex malo et falso sit diaboli, at dominium ex bono et vero sit Domini; quod dominia sint prorsus contraria, constare potest ex Domini verbis apud Matth. xii 24-30, et quod 'nemo possit duobus dominis servire,' Matth. vi 24; Luc. xvi 13.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church