Arcana Coelestia (Elliott) n. 18

Previous Number Next Number See English 

18. 'Facies abyssi' sunt ejus cupiditates et inde falsitates, es quibus et in quibus totus est; qui quia ei nihil lucis, est sicut abyssus, seu confusum obscurum quid: vocantur tales quoque abyssi et profunditates maris passim in Verbo, quae exsiccantur, seu vastantur, antequam regeneratur homo; ut apud Esaiam, Expergiscere juxta dies antiquitatis, generationes aeternitatum,...nonne tu exsiccans mare, aquas abyssi magnae, et ponens profunditates maris in viam, ut transeant redempti?...Redempti Jehovae revertantur, li 9-11.

Homo etiam talis cum inspicitur e caelo, apparet instar molis nigrae cui nihil vitale. Involvunt eadem in communi vastationem hominis, de qua apud prophetas plura, quae praecedit regenerationem; nam antequam homo scire potest quid verum, et affici bono, removenda sunt quae impediunt et quae repugnant; ita vetus homo moriturus, antequam novus concipi potest.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church