Arcana Coelestia (Elliott) n. 1810

Previous Number Next Number See English 

1810. 'Ita erit semen tuum': quod significet heredes regni Domini, constat ex significatione 'seminis' quod sit amor et inde fides, seu quod idem, illi qui sunt in amore et fide, tam angeli quam homines; quod 'semen' hoc significet, prius passim dictum et ostensum est. Haec in communi significant regnum Domini, quod tam vastum est et numerosum ut nusquam aliquis credere possit, sic ut non exprimi queat quam per IMMENSUM, de cujus immensitate, ex Divina Domini Misericordia, alibi, quae hic significatur per verba hujus versus, 'Specta quaeso versus caelum, et numera stellas, si poteris numerare illas; et dixit illi, Ita erit semen tuum': praeter quod significentur per eadem verba, illa innumerabilia bona et vera quae sunt sapientiae et intelligentiae cum illorum felici, apud unumquemvis angelum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church