Arcana Coelestia (Elliott) n. 1871

Previous Number Next Number See English 

1871. Verbum Domini quomodo apparet coram angelis, non describi potest, sed aliqua idea capi ab illis qui in cimeliis {1} viderunt cylindros opticos, in quibus repraesentantur imagines pulchrae ab illis quae circum circa ruditer projecta sunt; ibi tametsi illa quae circum circa sunt, apparent nullius formae, seriei et ordinis, sed modo projectiones confusae, usque dum illa concentrantur versus cylindrum, repraesentant ibi imaginem venustam; ita se habet cum Verbo Domini, cumprimis prophetico Veteris Testamenti; in sensu littera: vix nisi inordinatum quoddam apparet, sed cum legitur ab homine, imprimis ab infante puerulo seu puella, fit per gradus ut ascendit, formosius et jucundius; et tandem sistitur coram Domino sicut imago hominis, in qua et per quam repraesentatur caelum in suo complexu, non quale est, sed quale vult Dominus ut sit, nempe ut sit similitudo Ipsius. @1 cimelium from Gk. [ ] (keimelion) = 'a depository, treasure house (? museum).' The following description seems to be that of a kaleidoscope.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church