Arcana Coelestia (Elliott) n. 1923

Previous Number Next Number See English 

1923. `Et fugit a facie ejus': quod significet indignationem rationalis hujus primum concepti, constat etiam absque explicatione; nam fugere a facie non aliud est quam non sufferre praesentiam, quod est indignationis. Hic describitur indignatio hujus rationalis contra verum intellectuale, ex eo quod verum intellectuale seu Dominus illud humiliare {1}seu subjugare voluit: cum rationale {2}insurgit contra intellectuale existit pugna intestina, et indignatio a parte ejus qui subjugatur, ut fit in tentationibus quae non aliae sunt quam pugnae intestinae et sunt disceptationes et contentiones de potestate et imperio, mala ab una parte et bona ab altera. @1 hoc est.$ @2 insurgere vult$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church