Arcana Coelestia (Elliott) n. 1963

Previous Number Next Number See English 

1963. `Abram filius octoginta annorum et sex annorum': quo significet statum Domini quoad caelestia acquisita bona per pugna tentationum, constat a significatione `octoginta' qui numerus simile involvit ac `quadraginta,' quae quod significent tentationes, ostensum est prius n. 730, 862; et a significatione `sex' quod sit pugna, de qua etiam prius n. 720, 737, 900; tum quoque a significatione `decem' quod sint reliquiae, de qua n. 576; quae reliquiae apud Dominum fuerunt acquisitiones caelestium bonorum quibus univit Humanum Essentiam Divinae, n. 1906 ad fin. Ex his tribus numeris compositus est numerus octoginta et sex, qui talia involvit, (m)ita {1} significat statum Domini quoad caelestia acquisita bona per pugnas tentationum(n): omnes enim numeri in Verbo significant res, ut ostensum prius n. 482, 487, 575, 647, 648, 755, 813. Hic quia numeri annorum sunt, et quidem historice nominati de Abram, apparet sicut (o)quod non significativi talium forent; sed in Verbo nihil scriptum est quod non in spiritualem et caelestem sensum transeat dum ad angelos, angeli enim non in aliis quam spiritualibus et caelestibus ideis sunt; ii dum legitur Verbum ab homine, non sciunt nec percipiunt quid octoginta et sex, nec curant qua aetate fuit Abram cum Hagar ei peperit Ismaelem, sed ex numero tali lecto, ilico obveniunt illis quae numeri involvunt; et ex reliquis {2} sicut in sensu interno explicata sunt. @1 ideo.$ @2 reliqua.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church