Arcana Coelestia (Elliott) n. 197

Previous Number Next Number See English 

197. Per 'serpentem' apud antiquissimos qui fuerant caelestes homines, significabatur circumspectio; ita similiter sensuale per quod se circumspicerent ne a malis nocerentur; quod constat ex Domini verbis ad discipulos, Ecce Ego mitto vos sicut oves in medium luporum; estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae, Matth. x 16;. tum etiam per 'serpentem aeneum' qui erectus in deserto, per quem significatum Sensuale Domini, Qui solus Caelestis Homo, et solus circumspicit et providet omnibus; quare qui intuiti sunt Ipsum, servati sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church