Arcana Coelestia (Elliott) n. 1971

Previous Number Next Number See English 

1971. Visiones quae coram spiritibus bonis existunt, sunt repraesentativa illarum rerum quae in caelo; nam quod in caelo coram angelis {1} existit, cum delabitur in mundum spirituum, vertitur in repraesentativa, ex quibus et in quibus perspici potest quid significant: talia sunt perpetua apud bonos spiritus, cum pulchritudine et amoenitate vix enuntiabili. @1 apud angelos.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church