Arcana Coelestia (Elliott) n. 2009

Previous Number Next Number See English 

2009. Quod `non vocabitur amplius nomine tuo Abram' significet quod exuet humanum, et quod `erit nomen tuum Abraham' significet quod induet Divinum, constat a significatione `nominis,' tum a significatione `Abrami,' et dein `Abrahami': in Verbo cum dicitur quo `nomen tuum erit,' significat quoque, seu quod talis erit, ut constat a illis quae in Parte Prima allata sunt n. 144, 145, 1754; et quia `nomen' significat quale, nomen comprehendit in uno complexu quicquid est in ipso, nam ad nomen alicujus nihil attenditur in caelo, {1} sed cum quis nominatur aut cum nomen dicitur, obvenit idea qualis, seu omnium quae ejus, apud illum, et in illo; inde `nomen' in Verbo significat quale; ut hoc ad intellectum constare possit, licet (c)ex Verbo plura confirmantia adhuc adducere: sicut in Benedictione apud Mosen,

Benedicat tibi Jehovah, et custodiat te; lucere faciat Jehovah facies Suas super te, et misereatur tui; elevet Jehovah facies Suas ad te, et ponat tibi pacem: ita {2} ponent nomen Meum super filios Israelis, Num. vi 24-27:

inde quid nomen `sit' et `ponere nomen Jehovae super filios Israelis,' patet, quod nempe sit quod Jehovah benedicat, custodiat, illuminet, misereatur, det pacem; ita quod Jehovah seu Dominus talis sit. [2] In Decalogo, Non feres nomen `Jehovae' Dei tui in vanum, quia non habebit insontem Jehovah eum, qui tulerit nomen Ipsius in vanum, Exod. xx 7; Deut. v 11;

ubi ferre nomen Dei in vanum, non significat nomen sed omnia et singula quae ab Ipso {3}, ita omnia et singula quae sunt cultus Ipsius, quae non sunt contemnenda, minus blasphemanda et spurcis contaminanda: in Oratione Domini, Sanctificetur nomen Tuum; veniat regnum Tuum; fiat voluntas Tua, sicut in caelo etiam in terra, Luc. xi 2;

ibi nec per `nomen' intelligitur nomen, sed omnia quae sunt amoris et fidei, nam illa sunt Dei seu Domini, et illa sunt ab Ipso; haec quia sancta sunt, cum sancta habentur, venit regnum Domini, et fit voluntas Ipsius in terris sicut in caelis. [3] Quod `nomen' significet talia, constat ab omnibus locis in Verbo Veteris et Novi Testamenti ubicumque nomen dicitur; ut apud Esaiam, Dicetis [in] die illo, Confitemini Jehovae, invocate nomen Ipsius, nota facite in populis opera Ipsius, commemorate quod exaltatum sit nomen Ipsius, xii 4;

ubi `invocare nomen Jehovae,' et `commemorare quod exaltatum sit' nusquam est ponere {4} aliquem cultum in {5} nomine, et credere quod invocetur Jehovah per nomen Ipsius, sed per nosse qualis est, ita per omnia et singula quae ab Ipso: apud eundem, Propterea in Urim honorate Jehovam; in insulis maris nomen Jehovae Dei Israelis, xxiv 15;

ubi `in Urim honorare Jehovam' est ex sanctis amoris, `in insulis maris nomen Jehovae,' Dei Israelis' est ex sanctis fidei: apud eundem, [4] Jehovah Deus noster,... tantum in te commemorabimus nomen Tuum, xxvi 13:

et apud eundem, Excitabo a {6} septentrione, et veniet ab ortu solis, invocabit nomen Meum, xli 25;

ubi `commemorare et invocare nomen Jehovae' est colere ex bonis amoris et veris fidei; `qui a septentrione' sunt qui extra Ecclesiam et in ignorantia de nomine Jehovae, qui usque invocant nomen Ipsius, quando in charitate mutua vivunt, et adorant numen (t)universi Creatorem, nam in cultu et ejus qualitate, non in nomine consistit invocatio Jehovae; (m)quod Dominus etiam praesens sit apud gentes, videatur n. 932, 1032, 1059(n): [5] apud eundem, (x)Videbunt gentes justitiam tuam, et omnes reges gloria tuam; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Jehovae enuntiabit, lxii 2;

ubi `vocabitur tibi nomen novum' pro quod alius, nempe e novo creatus seu regeneratus, ita quod talis: apud Micham, Omnes populi (t)quisque ambulabunt' in nomine dei sui; et nos ambulabimus in nomine Jehovae Dei nostri in saeculum, et in aeternum, iv 5;

`ambulare in nomine dei sui' manifeste pro cultu profano; et `ambulare in nomine Jehovae' pro cultu vero: apud Malachiam, Ab ortu solis, et usque ad occasum ejus, magnum nomen Meum inter gentes, et in omni loco suffitus oblatus nomini Meo, minha munda, nam magnum nomen Meum inter gentes, i 11;

ubi non per `nomen' significatur nomen sed cultus, qui est quale Jehovae seu Domini, ex quo adorari vult: [6] apud Mosen, Locum quem elegerit Jehovah Deus vester ex omnibus tribubus, ad ponendum nomen Suum ibi,... et ad habitare faciendum nomen Suum ibi, eo adducetis omne, quod Ego praecipiens vobis, Deut. xii 5, 11, 14; xvi 2, 6, 11;

ubi etiam per `ponere nomen Suum,' et `habitare facere nomen Suum ibi' non significatur nomen sed cultus, ita quale Jehovae seu Domini, ex quo colendus; quale Ipsius est bonum amoris et verum fidei; apud eos qui in illis sunt `habitat nomen Jehovae': apud Jeremiam, Ite ad locum Meum, qui in Shilunte, quo habitare feci nomen Meum in principio {7}, vii 12;

ibi similiter pro cultu, ita pro doctrina verae fidei; quod non habitet Jehovah apud eum qui solam nomen Ipsius novit et nominat, cuivis constare potest, nam solum nomen absque idea qualis, cognitione qualis, et fide qualis, est mera vox; inde patet {8} quod nomen sit quale, et nosse qualis est: [7] apud Mosen, In tempore illo separavit Jehovah tribum Levi,... administrandum Ipsi, et ad benedicendum in nomine Ipsius, Deut. x 8;

ubi `benedicere in nomine Jehovae' `est non' per nomen sed per illa quae sunt nominis Jehovae, de quibus supra: apud Jeremiam, Hoc nomen Ipsius, quod vocabunt Ipsum, Jehovah justitia nostra, xxiii 6;

ibi `nomen' pro justitia quae est quale Domini, de Quo agitur: apud Esaiam, Jehovah ab utero vocavit Me, a visceribus matris meae (x)memorare fecit nomen Meum, xlix 1;

ubi etiam de Domino; `memorare nomen Ipsius' est instruere qualis est. [8] Quod per `nomen' significetur quale, adhuc manifestius patet apud Johannem in Apocalypsi, Habes pauca nomina in Sardis, qui non polluerunt vestimenta sua, et ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt. Qui vicerit, hic induetur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus e libro vitae; et confitebor nomen ejus coram Patre Meo, et coram angelis.... Qui vicerit... scribam super illum nomen Dei, et nomen civitatis Dei Mei, Novae Hierosolymae, quae descendit e caelo a Deo Meo, et nomen Meum novum, iii 4, 5, 12;

ubi quod `nomen' non sit nomen, sed quod sit quale ejus, manifeste constat; `nomen in libro vitae' non aliud est; pariter `confiteri nomen ejus coram Patre'; et `scribere super illum nomen Dei et civitatis, ac nomen novum': similiter alibi nomina quae scripta dicuntur in libro vitae, (o)et in caelo,' Apoc. xiii 8; xvii 8; `Luc. x 20': [9] in caelo nusquam est nisi quale ex quo cognoscitur unus ab altero, quod in sensu litterae exprimitur per `nomen'; ut cuique quoque constare potest ex eo quod unusquisque in terra nominatus sistatur in idea alterius qualis est, per quam noscitur et distinguitur ab alio; in altera vita ideae manent sed nomina pereunt; et adhuc magis apud angelos; inde est quod `nomen' sit quale seu nosse qualis est, in sensu interno: apud eundem, Super capite Illius, Qui sedit super equo albo, diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo scit, nisi Ipse, indutus erat vestimento tincto sanguine, et vocatur nomen Ipsius Verbum Dei, Apoc. xix 12, 13;

hic quod `nomen' sit Verbum Dei, ita quale Ipsius Qui sedit super equo albo, apertis verbis dicitur. [10] Quod nomen Jehovae sit nosse qualis est, nempe quod sit omne bonum amoris et omne verum fidei, (c)ex his Domini verbis clare {9} constat, Pater juste,... Ego Te novi, etiamque hi cognoverunt quod Tu Me miseris, nam notum feci illis nomen Tuum, et notum faciam, ut amor quo amasti Me, in illis sit et Ego in illic Joh. xvii 25, 26. [11] Et quod `nomen Dei' seu Domini sit omnis doctrina fidei de amore e charitate, quae significatur per `credere in nomen Ipsius,' ex his apud eundem evangelistam, Quotquot receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius {10}, i 12:

Si quid petieritis in nomine Meo, Ego faciam; si amatis Me mandata Mea servate, xiv 13-15:

Quodcumque petieritis Patrem in nomine Meo, det vobis; haec praecipio vobis ut ametis vos invicem, xv 16, 17:

apud Matthaeum, Ubi duo aut aes congregati in nomine Meo, ibi sum in medio eorum, xviii 20;

[12] ubi `congregati in nomine Domini' significant illos qui in doctrina fidei de amore et charitate, ita qui in amore et charitate: apud eundem, Eritis odio habiti ab omnibus gentibus propter nomen Meum, x 22; xxiv 9, 10; Marc. xiii (x)13;

ubi `propter nomen Meum' manifeste propter doctrinam. Quod ipsum nomen nihil faciat sed illud quod nomen involvit, nempe omne charitati et fidei, constat clare ab his apud Matthaeum, Nonne per nomen Tuum prophetavimus; et per nomen Tuum daemonia ejecimus; et in nomine Tuo virtutes multas fecimus Sed tunc confitebor illis, Non novi vos, discedite a Me operante iniquitatem, vii 22, 23;

inde constat quod qui ponunt cultum in nomine, ut Judaei in nomine Jehovae, et Christiani in nomine Domini, non ideo sint [aliis] digniores; quia nomen nihil facit; sed quod tales sint quales Ipse mandavit, quo est `credere in nomen Ipsius'; et quod dicunt non in alio nomine quam (o)in Domini esse salutem, est quod non in alia doctrina, hoc est, quod non in alio quam in amore mutuo, qui est vera doctrina fidei, ita non in alio quam in Domino, quia ab Ipso Solo omnis amor, et inde fides {11}. @1 i proinde nec in sensu interno.$ @2 et.$ @3 sunt Ipsius Dei.$ @4 ponere after cultum.$ @5 i ipso.$ @6 e I.$ @7 Sch has olim. A d olim, i ita in principio.$ @8 constat.$ @9 i etiam.$ @10 ejus.$ @11 omnis.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church