Arcana Coelestia (Elliott) n. 2044

Previous Number Next Number See English 

2044. `Et filius octo dierum': quod significet principium purificationis quodcumque, constat ex significatione `octavi diei'; `septimana' quae est septem dierum, significat integram periodum cujuscumque status et temporis, ut reformationis, regenerationis, tentationis, tam hominis in particulari quam Ecclesiae in communi; ita septimana dicitur periodus sive foret mille annorum, sive centum, sive decem, ita dierum, horarum, mutorum, et sic porro, quod a locis in Parte Prima n. 728 citatis constare potest; (m)et quia dies octavus est dies primus sequentis septimanae, hic significat principium quodcumque (n). Inde quoque constat quod sicut ipsa circumcisio fuit repraesentativam purificationis, ita etiam tempus, nempe octavus dies; non quod tunc intrarent in statum puriorem et quod ideo purificati essent, sed quia sicut circumcisio significabat purificationem, ita `octavus dies' quod fieri debeat omni tempore, et sic semper ut e novo principio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church