Arcana Coelestia (Elliott) n. 2057

Previous Number Next Number See English 

2057. `Qui non circumciditur carne praeputii sui': quod significet qui in amore sui, constat ex illis quae supra de significatione `circumcidi (o)et praeputii' n. 2039, 2049 fin., tum de significatione `carnis' n. 2041, dicta sunt; `caro praeputii' hic significat amorem sui; qui intra Ecclesiam in falso sunt et simul in amore sui, ii imprimis sancta profanant, non ita illi qui in alio quocumque amore (o)sunt, nam amor sui est omnium spurcissimus, quia destructivus societatis ita destructivus generis humani est, ut supra n. 2045 ostensum; quod etiam e diametro oppositus sit amori mutuo in quo caelum consistit, ita destructivus ipsius ordinis caelestis, constare potest a malis spiritibus et geniis in altera vita, tum ab infernis in quibus nihil est nisi amor sui qui regnat, et quia amor sui, etiam omnia odiorum, vindictarum et crudelitatum genera, quia haec sunt inde. [2] Amor mutuus in caelo consistit in eo ut proximum (t)ament plus quam se, inde totum caelum repraesentat sicut unum hominem, nam per mutuum amorem a Domino ita consociantur omnes; inde est quod omnium felicitates communicentur singulis et singulorum omnibus; ipsa forma caelestis inde talis est quod quisque quasi sit quoddam centrum, ita centrum communicationum proinde felicitatum ab omnibus, et hoc secundum omnes differentias amoris illius quae innumerabiles; et quia illi qui in amore illo sunt, summam felicitatem percipiunt ex eo quod communicare possint illud quod ad eos influit cum aliis, et hoc ex corde, inde perpetua et aeterna fit communicatio, ex qua quantum Domini regnum, tantum singulorum felicitas crescit; (m)angeli quia in societates et mansiones distincti sunt, de eo non cogitant, sed Dominus ita {1} omnia et singula disponit(n); tale est regnum Domini in caelis. [3] Sed hanc formam et hunc ordinem nihil aliud destruere conatur quam amor sui, ita omnes illi in altera vita qui {2} in amore sui sunt, profundius infernales prae aliis; {3} amor enim sui nihil communicat aliis, sed aliorum jucunda et felicia exstinguit et suffocat; quodcumque jucundum ad illos influens ab aliis, ad se recipiunt, in se concentrant, vertunt in spurcum sui, et faciunt ut non ulterius propagetur, ita destruunt omne unanimum et consociabile; inde disunio, et consequenter destructio; et quia unusquisque eorum ab aliis serviri, coli et adorari vult, et nullum amat quam semet, inde dissociatio quae determinatur et se exserit in lamentabiles status, ut nihil jucundius percipiant quam ex odio, vindicta et crudelitate alios diris modis et phantasiis cruciare; tales cum ad societatem quandam veniunt ubi amor mutuus, quia omne influens jucundum in illis terminatur, sicut impura et mortua pondera in pura et viva aura a semet dejiciuntur, et quia sui spurcam ideam exhalant, ibi vertitur jucundum eorum in fetorem cadaverosum, ex quo sui infernum sentiunt, praeter quod angore atroci corripiantur: [4] exinde constare potest qualis amor sui est, nempe quod non solum destructivus generis humani, ut supra n. 2045 ostensum, sed etiam quod sit destructivus ordinis caelestis, ac ita in illo nihil nisi impurum, spurcum, profanum, ac ipsum infernum; utcumque non talis apparet illis qui in eo sunt. Illi in amore sui sunt qui contemnunt alios prae se, et illos qui sibi non favent, serviunt et quendam cultum praebent, odio habent, et crudele jucundum capiunt in vindicta, et in aliorum honoris, famae, opum, et vitae deprivatione; qui in illo sunt, in his sunt, et qui in his, sciant quod in illo sint. @1 sic.$ @2 qui in altera vita.$ @3 In A the rest of this paragraph is much altered and then deleted, with direction to a separate sheet which is, however, missing. Continuation in I has some resemblances to deleted passage.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church