Arcana Coelestia (Elliott) n. 2089

Previous Number Next Number See English 

2089. `Duodecim principes gignet': quod significet primaria praecepta quae (o)sunt charitatis, constat a significatione `duodecim' quod sint omnia fidei; et a significatione `principum' quod sint primaria: rex et principes passim nominantur in Verbo, sed in sensu interno nusquam significant regem aut principes sed illa quae sunt primaria rei, de qua dicuntur; quod `reges' significent in uno complexu vera, prius n. 2015 ostensum est; quod `principes' primaria veri quae sunt praecepta, n. 1482; inde angeli dicuntur principatus, quia in veris, et quidem angeli spirituales; principes praedicantur ex veris quae sunt charitatis, nam, ut supra n. 2088 {1} dictum, spirituales, per vera apparentia iis ut vera, charitatem et per hanc, conscientiam accipiunt a Domino. [2] Quod `duodecim' significent omnia fidei, hactenus orbi ignotum fuit, et usque quoties numerus duodecim in Verbo tam historico quam prophetico occurrit, nihil aliud significat; per duodecim filios Jacobi, et inde per duodecim tribus secundum illos nominatas, non aliud significatur: similiter per duodecim discipulos Domini; quilibet illorum et horum essentiale {2} et primarium fidei repraesentabat: quid quilibet filius Jacobi, et inde quid quaelibet tribus Israelis, repraesentaverit {3}, ex Divina Domini Misericordia,in sequentibus, ubi de filiis Jacobi, cap. xxix et xxx, Gen. dicetur. @1 A has 2888, I 1482, T 1832, but 2088 seems to be the number intended.$ @2 i aliquid.$ @3 tum quid quilibet apostolus significaverit.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church