Arcana Coelestia (Elliott) n. 2122

Previous Number Next Number See English 

2122. Quod animas recentes e mundo alterius attinet, illae quae ex orbe Christiano alluunt, vix aliud cogitant et moliuntur quam ut maximi sint, utque omnia possideant, ita omnes inescati amore sui et mundi, qui amores prorsus sunt contra ordinem caelestem, n. 2057: praeter quod plerique nihil aliud cogitent quam spurca, obscena et profana, ac inter se nihil aliud loquantur; tum quod nihili faciant et prorsus contemnant omnia quae sunt charitatis et fidei, Ipsum Dominum non agnoscunt, immo odio habent omnes qui Ipsam profitentur; in altera enim vita cogitata et corda loquuntur; et praeterea quod mala hereditaria ex flagitiosa parentum vita, maligniora fiant, quae sicut incendia intus latentia et fota, ad profaniora contra honestum et pium exstimulant hominem quam prius; tales in alteram vitam hodie catervatim alluunt, ei opplent sphaeram exteriorem et interiorem mundi spirituum, ut dictum: {1} cum malum ita incipit praevalere, et aequilibrium a parte mali pendere, manifeste percipitur inde quod ultimum tempus instet, et quod aequilibrium veniat restituendum per rejectionem (c)eorum qui intra Ecclesiam, et receptionem aliorum qui extra. @1 i et.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church