Arcana Coelestia (Elliott) n. 213

Previous Number Next Number See English 

213. Quod per 'cognoscere quod nudi' significatur quod cognoverint et agnoverint se non, ut prius, in innocentia esse sed in malo constat a versu ultimo capitis praecedentis ubi dicitur 'Et fuerunt ambo nudi, homo et uxor ejus, et non erubuerunt;' ubi 'non erubescere quod nudi' significare innocentes esse, ibi videatur. Contrarium significatur cum erubescunt, ut hic quod 'consuerint folia ficus, seque occultaverint.' Cum enim in nulla innocentia, tunc nuditas est probro et scandalo quia sibi conscii quod male cogitent; inde 'nuditas' pro probro et malo accipitur in Verbo et praedicatur de Ecclesia perversa ut apud Ezechielem, Quod esset nuda, et denudata, et conculcata in sanguine suo, xvi 7, 22:

apud eundem, Relinquant eam nudam et denudatam, et reveletur nuditas xxiii 29:

apud Johannem, Consulo tibi, ut emas... vestimenta alba, ut induaris, et non manifestetur pudor nuditatis tuae, Apoc. iii 18:

deque ultimo die, Beatus qui vigilat, et servat vestimenta sua, ut non nudus ambulet, {1} videantque pudorem ejus, Apoc. xvi 15:

in Deuteronomio, Si vir invenerit in uxore nuditatem quamcumque, scribat ei libellum repudii, xxiv 1:

quare etiam Aharoni et filiis ejus mandatum, Ut femoralia lini haberent, cum accederent ad altare, et administrandum, ad tegendum carnem nuditatis, ne portent iniquitatem, et moriantur, Exod. xxviii 42, 43. @ 1 videatque I.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church