Arcana Coelestia (Elliott) n. 2179

Previous Number Next Number See English 

2179. `Ad armentum cucurrit Abraham': quod significet bonum naturale, constat a significatione boum et {1} juvencorum, qui sunt `armenti,' de qua mox: quod `bestiae' quae fuerunt armenti et quae fuerunt gregis significent talia quae sunt apud hominem, constare potest ab illis quae in Parte Prima, n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 719, 776, ostensa sunt, et praeterea videantur quae de bestiis in sacrificiis, n. 1823 dicta: quisque mirari potest quod animalia nominata in Verbo, tum {2} oblata in sacrificiis, significaverint bona et vera, seu quod idem, caelestia et spiritualia, sed paucis licet dicere unde est. [2] Repraesentativa sistuntur in mundo spirituum varia, et ibi coram oculis spirituum multoties etiam animalia, sicut equi varie phalerati, boves, oves, agni, et diversi generis alia, quandoque quae nusquam visa in tellure sed sunt modo repraesentativa; (m)talia quoque visa sunt prophetis, de quibus {3} in Verbo, quae etiam fuerunt inde;(n) animalia quae ibi apparent, sunt repraesentativa affectionum boni et veri, tum (o)etiam mali et falsi; spiritus boni quam optime sciunt quid significant, tum etiam colligunt inde quid inter se loquuntur angeli, nam sermo angelorum {4} cum delabitur in mundum spirituum, aliquoties ita sistitur; ut pro exemplis, cum apparent equi, sciunt quod sermo angelis sit de intellectualibus; cum boves ac juvenci, quod de bonis naturalibus; cum oves, quod de bonis rationalibus ac de probitate cum agni, quod de bonis adhuc interioribus ac de innocentia, et sic porro. [3] Antiquissimae Ecclesiae homo quia communicabat cum spiritibus et angelis, ac visiones tum somnia jugiter habuit, qualia {5} prophetae, inde ut primum viderunt aliquam bestiam, obvenit illis idea quid significaret; ex illis orta (t)sunt primum repraesentativa et significativa; post illorum tempora manserunt illa diu; et tandem venerata ex antiquitate ita ut per mera repraesentativa scriberent, et qui libri non ita scripti nullius aestimationis essent, immo qui intra Ecclesiam, nullius sanctitatis; inde, ut et ex arcanis aliis causis de quibus, ex Divina Domini Misericordia, alibi, etiam libri Verbi ita scripti sunt. @1 tum.$ @2 i quae.$ @3 i passim.$ @4 i eorum.$ @5 quales.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church