Arcana Coelestia (Elliott) n. 219

Previous Number Next Number See English 

219. Quod per 'vocem Jehovae Dei sibi euntem in horto' intelligatur dictamen quod metuebant, constare potest a significatione 'vocis in Verbo, ubi 'vox Jehovae' accipitur pro Ipso Verbo, pro doctrina fidei, pro conscientia, seu interna animadvertentia, etiam pro omni redargutione inde; quare etiam fulmina vocantur 'voces Jehovae, ut apud Johannem, Angelus clamavit tunc voce magna, sicut leo rugit, cumque clamavit, locuta sunt septem tonitrua voces suas, Apoc. x 3, 4;

pro quod tunc vox externa et interna; apud eundem, In diebus vocis septimi angeli,... {x}consummandum es mysterium Dei, Apoc. x 7, similiter: apud Davidem, Cantate Deo,...psallite Domino,...equitanti super caelis caelorum antiquitatis; ecce dabit in voce Sua, vocem roboris, Ps. lxviii 33, 34 [A.V. 32, 33];

'caeli caelorum antiquitatis' pro sapientia Antiquissimae Ecclesiae; 'vox' pro revelatione, tum pro dictamine interno: apud eundem, Vox Jehovae super aquis,...vox Jehovae in potentia; vox Jehovae in gloria; vox Jehovae confringens cedros;...vox Jehovae succidens flammas ignis; vox Jehovae trepidare facit desertum;... vox Jehovae parturire facit cervas; et denudat silvas, Ps. xxix 3-5, 7-9:

et apud Esaiam, Audiri faciet Jehovah excellentiam vocis Suae,...nam a voce Jehovae consternabitur Asshur, xxx 30, 31.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church