Arcana Coelestia (Elliott) n. 221

Previous Number Next Number See English 

221. Quod per 'auram (seu spiritum){1} diei' significetur tempus cum adhuc Ecclesia residuum haberet de perceptione, constare potest a significatione 'diei et noctis.' Antiquissimi status Ecclesiae comparabant temporibus diei et noctis; temporibus diei adhuc esset in luce, quare hic 'spiritui seu aurae diei,' cum aliquid residuum perceptionis haberent, ex quo noverunt quod lapsi: Dominus etiam statum fidei appellat 'diem,' et statum nullius fidei 'noctem,' ut apud Johannem, Me oportet operari opera Ipsius, Qui misit Me, quousque dies est; venit nox, quando nemo poterit operari, ix {x}4. Status regenerationis hominis in capite primo ideo dicti sunt 'dies.' @1 I has no parentheses.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church