Arcana Coelestia (Elliott) n. 2253

Previous Number Next Number See English 

2253. `Num etiam delebis, et non parces loco propter quinquaginta justos, qui in medio ejus': quod significet intercessionem ex amore quod non perirent, constat ex significatione `quinquaginta,' tum `justi,' ut et `medii ejus seu urbis,' de qua mox supra n. 2252, quae omnia involvunt intercessionem ex amore, et quod illi non perirent; quod intercessionem attinet, videatur supra n. 2250; quod ex amore, etiam patet: apud Dominum cum fuit in mundo, non fuit alia vita quam vita amoris erga universum genus humanum, quod in aeternum salvare arderet; illa vita est ipsissima caelestis, per quam univit Se Divino et Divinum Sibi; ipsum enim Esse, seu Jehovah, non aliud est quam misericordia, quae est amoris erga universum genus humanum; et vita illa fuit puri amoris quae nusquam dabilis est apud aliquem hominem: qui nesciunt quid vita, et quod talis vita sit qualis amor, id non capiunt; inde patet quod quantum aliquis amat proximum, tantum a vita Domini habeat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church