Arcana Coelestia (Elliott) n. 2261

Previous Number Next Number See English 

2261. `Si invenero in Sodoma quinquaginta justos in medio urbis': quod significet si vera sint plena bonis, constat a significatione `quinquaginta' quod sit plenum, et a significatione `medii urbis' quod sit intus in vero, seu in vero, de qua supra n. 2252, quae videantur nam sunt eadem verba. Autumari potest quod homo non possit non salvari, si vera sint plena bonis; sed sciendum quod apud hominem paucissima vera sint, et si quae sunt, quod nullam vitam habeant nisi in illis sint bona, et si in illis bona, quod salvetur, sed ex misericordia; nam ut dictum, paucissima vera sunt apud hominem, et tam quae in illis, secundum vera et vitam hominis suam qualitatem habent, Vera in se spectata non dant vitam, sed bona; [2] sunt vera modo recipientia vitae, hoc est, boni; quare nusquam aliquis dicere potest quod per vera, seu ut communis sermo est, per fidem solam salvari possit, nisi in veris quae sunt fidei, sit bonum; bonum quod inerit, erit bonum charitatis {1}, inde ipsa fides in sensu interno non aliud est quam charitas, ut supra n. 2231 ostensum; quod dicant quod agnitio veri sit fides quae salvat, sciendum quod apud eos qui in contrariis charitati vivunt, nusquam dari queat {2} agnitio, sed aliqua persuasio cui adjuncta est vita amoris sui aut mundi, ita in agnitione illa non est vita fidei quae est charitatis; omnium pessimi ex amore sui aut mundi, seu ex causa prae aliis eminendi intelligentia et sapientia, ut vocatur, et sic aucupandi honores, famam, lucra, possunt arripere vera fidei et illa multis confirmare, sed usque apud eos vera illa sunt mortua: vita veri, ita fidei, unice est a Domino, Qui `est' Ipsa Vita; [3] Vita Domini est misericordia, quae est amoris erga universum genus humanum; ex Vita Domini nusquam (t)possunt habere illi qui tametsi vera fidei profitentur {3} alios contemnunt prae se, et cum vita amoris sui et mundi eorum tangitur, odio habent proximum, et jucundum percipiunt in ejus opum, honoris, famae, et vitae, jactura: sed ita se habet cum veris fidei quod per illa regeneretur homo, nam sunt ipsissima vasa recipientia boni; qualia itaque sunt vera, et qualia sunt bona in {4} veris, et qualis conjunctio et inde facultas, ut illa perficiantur in altera vita, talis (o)est status beatitudinis et felicitatis post {5} mortem. @1 i inde vita fidei.$ @2 possit.$ @3 i usque.$ @4 i quae.$ @5 i hominis est.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church