Arcana Coelestia (Elliott) n. 2296

Previous Number Next Number See English 

2296. Quomodo omnia illis insinuantur per jucunda et amoena quae genio eorum conveniunt, mihi etiam ostensum est; datum enim videre infantes decoratissime amictos, circum pectus sertis florum ex amoenissimis et caelestibus coloribus splendescentium, et praeterea circum tenera eorum brachia: quondam etiam videre datum infantes cum virginibus eorum educatricibus in horto paradisiaco, non ita ex arboribus sed ex transtris quasi laureis, et sic porticibus, ornatissimo cum viis adituum versus interiora; et ipsos infantes similiter tunc amictos, et cum intrabant, floretum supra introitum laetissime exsplendescebat; inde quales illis deliciae, constare potest, tum {1} quod per amoena et jucunda' introducantur in bona innocentiae et charitatis, quae jucundis illis et amoenis jugiter a Domino insinuantur. @1 et quomodo per jucunda et amoena.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church