Arcana Coelestia (Elliott) n. 2309

Previous Number Next Number See English 

2309. Ex his quae allata, constare potest qualis est educatio infantum in caelo, nempe quod per intelligentiam veri et sapientiam boni introducantur in vitam angelicam, quae est amor in Dominum et amor mutuus in quibus est innocentia: sed quam contraria sit educatio infantum in terra apud plures, constare potuit ab unico hoc exemplo. Eram in platea urbis magnae et vidi puerulos inter se dimicantes; affluebat turba quae hoc multa voluptate aspectabat; et instructus quod ipsi parentes excitent puerulos liberos ad tales pugnas. Spiritus boni et angeli qui illa per oculos meos videbant, illa ita aversabantur ut horrorem perciperem, et maxime ex eo quod parentes eos a talia incitent; dicentes quod sic in prima aetate exstinguant omnem amorem mutuum et omnem innocentiam quae infantibus a Domino, et illos in odia et vindictas initient; consequenter quod liberos suos suo studio ex caelo excludant ubi nihil nisi amor mutuus: caveant itaque a talibus parentes qui infantibus suis bonum volunt. Ad finem capitis praecedentis xvii Gen. agitur de `ultimo Judicio,' ad finem hujus capitis xviii Gen. de statu infantum in altera vita, utrumque ab experientia illorum, quae visa et audita sunt in mundo spirituum et caelo angelorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church