Arcana Coelestia (Elliott) n. 2311

Previous Number Next Number See English 

2311. Quod Verbum tale sit, et sic distinctum ab omni alio scripto, constare potest etiam ex eo quod non solum omnia nomina significent res, ut ostensum prius n. 1224, 1264, 1876, 1888, sed etiam omnes voces sensum spiritualem habeant, ac ita quod aliud significent in caelo quam in terra et hoc constantissime tam in Propheticis quam in Historicis; quae nomina et quae voces cum in sensum caelestem secundum significationem eorum in toto Verbo constantem exponuntur, prodit sensus internus qui est Verbum angelicum: duplex hic sensus Verbi se habet instar corporis et animae; sensus litteralis est instar corporis, et sensus internus instar animae; et sicut corpus per animam vivit, ita sensus litteralis per internum; per hunc vita Domini influit in illum secundum affectionem illius qui legit: inde patet quam sanctum sit Verbum, tametsi coram mundanis mentibus non ita apparet.

CAPUT XIX 1. ET venerunt duo angeli Sodomam in vespera, et Lot sedens in porta Sodomae, et vidit Lot, et surrexit obviam illis, et incurvavit se facies in terram. 2. Et dixit, Ecce quaeso Domini mei, declinate quaeso ad domum servi vestri, et pernoctate, et lavate pedes vestros, et mane surgatis, et eatis in viam vestram; et dixerunt, Non, quia in platea pernoctabimus. 3. Et urgebat eos valde, et declinaverunt ad eum, et venerunt ad domum ejus, et fecit eis convivium, et azyma coxit, et comederunt. 4. Vix adhuc cubuerunt, et viri urbis, viri Sodomae, circumdederunt domum, a puero et usque ad senem, omnis populus ab extremo. 5. Et clamaverunt ad Lot, et dixerunt ei, Ubi viri qui venerunt ad te noctu? Educ eos ad nos, et cognoscamus eos. 6. Et exivit ad eos Lot ad januam, et ostium clausit post se. 7. Et dixit, Ne quaeso, fratres mei, malefaciatis. 8. Ecce quaeso mihi duae filiae, quae non cognoverunt virum, educam quaeso eas ad vos, et faciatis eis sicut bonum in oculis vestris; tantum viris illis ne faciatis quicquam, quia propterea venerunt in umbram trabis meae. 9. Et dixerunt, Accede ultra, et dixerunt, Num unus venit ad peregrinandum, et judicabit judicando? Nunc malefaciemus tibi prae illis; et urserunt in virum, in Lot valde, et accesserunt ad effringendum ostium. 10. Et emiserunt viri manum suam, et introduxerunt Lotum ad se in domum, et ostium clauserunt. 11. Et viros, qui januae domus, percusserunt caecitatibus, a parvo et usque ad magnum, et laboraverunt ad inveniendum januam. 12. Et dixerunt viri ad Lotum, Adhuc quis tibi hic? generum, et filios tuos, et filias tuas, et omnem qui tibi in urbe, educ e loco. 13. Quia perdentes nos locum hunc, quia magnus factus est clamor eorum coram JEHOVAH, et misit nos JEHOVAH ad perdendum eum. 14. Et exivit Lot, et locutus est ad generos suos accipientes filias suas, et dixit, Surgite, exite e loco isto, quia perdens JEHOVAH urbem; et fuit sicut ludens in oculis generorum ejus. 15. Sicuti aurora ascendit, et ad festinandum adigebant angeli Lotum, dicendo, Surge, accipe uxorem tuam, et duas filias tuas inventas, ne forte consumaris in iniquitate urbis. 16. Et moratus, et apprehenderunt viri manum ejus, et manum uxoris ejus, et manum duarum filiarum ejus, in clementia JEHOVAH super eum, et eduxerunt eum, et statuerunt eum extra urbem. 17. Et fuit, cum educerent ii illos foras, et dixit, Eripe te super anima tua, ne respicias post te, et ne consistas in omni planitie; in montem eripe te, ne forte consumaris. 18. Et dixit Lot ad eos, Ne quaeso, Domini mei. 19. Ecce quaeso invenit servus tuus gratiam in oculis tuis, et magnam fecisti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, ad vivificandum animam meam; et ego non potero eripere me in montem, ne forte adhaereat mihi malum, et moriar. 20. Ecce quaeso urbs haec propinqua ad fugiendum illuc, et ea parva, eripiam me quaeso illuc, annon parva ea? et vivat anima mea. 21. Et dixit ad eum, Ecce acceptavi faciem tuam, etiam quoad verbum hoc, quod non evertam urbem, de qua locutus [es.] 22. Festina, eripe te illuc, quia non possum facere quicquam usque venire te illuc; propterea vocavit nomen urbis Zoar. 23. Sol egressus super terram, et Lot venit Zoarem. 24. Et JEHOVAH pluere fecit super Sodomam et super Amoram sulphur et ignem a cum JEHOVAH e caelo. 25. Et evertit urbes illas, et Omnem planitiem, et omnes habitatores urbium, et germen agri. 26. Et respexit uxor ejus post eum {1}, et facta statua salis. @1 A. alters post se to post eum, see n. 2454.$ 27. Et surrexit Abraham in matuta, ad locum quo steterat ibi coram JEHOVAH. 28. Et prospexit contra facies Sodomae et Amorae, et contra Omnes facies terrae planitiei; et vidit, et ecce ascendit fumus terrae, sicut fumus fornacis. 29. Et fuit in perdendo DEUS urbes planitiei, et recordatus est DEUS Abraham, et emisit Lotum e medio eversionis, in evertendo urbes, in quibus habitavit Lot. 30. Et ascendit Lot e Zoar, et habitavit in monte, et duae filiae ejus cum eo, quia timuit habitare in Zoar; et habitabat in spelunca is, et duae filiae ejus. 31. Et dixit Primogenita ad minorem, Pater noster senex, et vir nullus in terra, ad veniendum ad nos, secundum viam totius terrae. 32. Veni, propinemus patri nostro vinum, et cubemus cum eo, et vivificemus de patre nostro semen. 33. Et Propinaverunt patri suo vinum in nocte illa, et venit primogenita et cubuit cum patre suo, et non cognovit in cubare ejus in surgere ejus. 34. Et fuit a crastino, et dixit primogenita ad minorem, Ecce cubui heri cum patre meo, propinemus ei vinum etiam nocte hac, et veni, cuba cum eo, et vivificemus de patre nostro semen. 35. Et propinaverunt etiam in nocte illa patri eorum vinum, et surrexit minor, et cubuit cum eo, et non cognovit in cubare ejus et in surgere ejus. 36. Et conceperunt binae filiae Loti de patre suo. 37. Et peperit primogenita filium, et vocavit nomen ejus Moab; is pater Moabi usque ad diem hunc. 38. Et minor etiam illa peperit filium, et vocavit nomen ejus Ben-ammi; is pater filiorum Ammonis usque ad diem hunc.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church