Arcana Coelestia (Elliott) n. 2318

Previous Number Next Number See English 

2318. `Venerunt duo angeli Sodomam in vespera': quod significet visitationem quae praecedit judicium, constare potest ab illis quae tribus viris seu Jehovah dicta sunt in capite praecedente; tum ab illis quae in hoc capite sequuntur; ut et a significatione `vesperae'; in capit praecedente dixit Jehovah, `Descendam et videbo, num secundum clamorem qui venit ad Me, fecerint habitatores Sodomae et Amorae consummationem, et si non, cognoscam,' vers. 20, 21; per quae verba quod significetur visitatio quae praecedit judicium, ibi ostensum est: in hoc capite describitur ipse visitationis actus, dein {1} judicium, ut a sequentibus patet. Quod `vespera' significet tempus visitationis, videbitur infra: quid visitatio, et quod visitatio praecedat judicium, videatur n. 2242. In capite praecedente actum est de statu perverso generis humani, et de dolore (c)ac intercessione Domini pro illis qui in malo, sed usque in aliquo bono et vero; quare nunc sequitur de salvatione eorum qui in aliquo bono et vero sunt; hi sunt qui in hoc capite repraesentantur per `Lotum'; tum simul de interitu eorum qui prorsus in malo et falso sunt; hi sunt qui hic significantur per `Sodomam et Amoram.' @1 i et.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church