Arcana Coelestia (Elliott) n. 2389

Previous Number Next Number See English 

2389. Quod `generi' sint vera associata affectionibus boni veri, hic associanda, constat a significatione `generorum'; `vir, in Verbo significat verum, et `uxor' bonum, n. 265, 749, 915, 1007, ex causa quia est instar conjugii inter veram et bonum, n. 1432, 1904, 2173; inde `generi' significant cognitiones veri quibus (x)associatae affectiones boni, quae sunt `filiae,' hic autem associandae, nam dicitur vers. seq. quod `exivit Lot, et locutus est ad generos accipientes,' hoc est, accepturos `filias suas.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church