Arcana Coelestia (Elliott) n. 24

Previous Number Next Number See English 

24. Vers. 6. Et dixit Deus, Sit expansum in medio aquarum, et sit distinguens inter aquas aquis. Postquam Spiritus Dei seu Misericordia Domini produxit in diem cognitiones veri et boni, et dedit primam lucem quod Dominus sit et quod Dominus sit ipsum bonum et ipsum verum, et quod nullum bonum et verum nisi a Domino, tunc distinguit inter hominem internum et externum, ita inter cognitiones quae sunt apud hominem internum, et scientifica quae sunt hominis externi. Homo internus vocatur 'expansum'; cognitiones quae apud hominem internum, appellantur 'aquae supra expansum'; et scientifica hominis externi vocantur 'aquae sub expanso.' [2] Homo antequam regeneratur, ne quidem novit quod internus homo detur, minus quid internus, putans non distinctos esse, quia immersus corporeis et mundanis; etiam, quae interni hominis sunt, immersit iisdem, et ex distinctis unum confusum obscurum fecit: ideo primum dicitur ut sit 'expansum in medio aquarum,' tum ut sit 'distinguens aquis inter aquas,' non autem distinguens 'aquas inter aquas.' Mox vero ita, Vers. 7, 8. Et fecit Deus expansum illud, et distinxit inter aquas, quae sub expanso, et inter aquas, quae supra expansum; et factum ita. Et vocavit Deus expansum, caelum. [3] Alterum itaque quod homo dum regeneratur, animadvertit, est quod scire incipiat dari internum hominem; aut quod quae sunt apud internum hominem, sint bona et vera, quae solius Domini: et quia homo externus cum regeneratur, talis est ut usque putet bona quae agit, ex se agere, et vera quae dicit, ex se dicere; et quia talis, per ea, sicut per propria, ducitur a Domino ad bonum agendum et ad veram loquendum, ideo praecedit distinctio ab iis quae sub expanso, et sequitur de iis quae supra expansum. Arcanum etiam caeleste est quod homo per propria, tam per fallacias sensuum quam per cupiditates, ducatur et flectatur a Domino ad illa quae sunt vera et bona, et sic quod omnia et singula momenta regenerationis procedant a vespera ad mane, sicut ab externo homine ad internum, seu a terra ad caelum; quare nunc expansum seu internus homo appellatur 'caelum.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church