Arcana Coelestia (Elliott) n. 2430

Previous Number Next Number See English 

2430. Quod `eripiam me quaeso illuc' significet quod ex illo liceat {1} spectare bonum, constare potest ex iis quae antecedunt et quae sequuntur; dictum est quod `se eriperet ad montem,' per quem significatur bonum amoris et charitatis, n. 2419, at responsum quod hoc non posset, sed quod `ad urbem,' per quam significatur verum fidei, n. 2428, ita quod ex vero spectare posset bonum, seu quod idem, ex fide charitatem; urbs etiam illa sita erat sub monte, et ex illa dei ascendit et habitavit in monte, sed in spelunca ibi, vers. 30. @1 2427 has liceret.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church