Arcana Coelestia (Elliott) n. 2464

Previous Number Next Number See English 

2464. `Et duae filiae ejus': quod significent affectiones inde, quae sunt talis boni et talis falsi, constat a significatione `filiarum' quod sint affectiones, n. 2461. Bonum ex quo affectiones, seu pater ex quo filiae, est {1} `Lot'; at verum ex quo illae, seu mater, erat `uxor Loti,' quae cum facta statua salis, hoc est, cum bonum veri vastatum {2}, tunc tale bonum quod significatur per `Lotum in spelunca,' et tales affectiones inde quae significantur per `filias,' existunt. @1 i hic.$ @2 cum verum vastatur.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church