Arcana Coelestia (Elliott) n. 2470

Previous Number Next Number See English 

2470. Homo dum vivit in corpore, vix scire potest quod memoriam interiorem habeat, quia tunc memoria interior paene unum agit cum memoria ejus exteriore; ideae enim cogitationis quae sunt memoriae interioris, influunt id res quae in memoria exteriore sicut in sua vasa, ac ibi conjunguntur: se habet hoc similiter ac cum angeli et spiritus loquuntur cum homine, tunc ideae eorum per quas inter se loquuntur, influunt in voces linguae hominis, et cum iis se conjungunt ita ut non sciant aliter quam quod ipsi loquantur vernacula homini propria, cum tamen ideae sunt illorum, et voces in quas influunt, sunt hominis: de qua re cum spiritibus aliquoties locutus sum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church