Arcana Coelestia (Elliott) n. 2497

Previous Number Next Number See English 

2497. Agitur de statu Domini, in quo fuit, cum Se primum instrueret in doctrinalibus charitatis et fidei; ipse status significatur per Kadesh et Shur; doctrina fidei per Abimelechum regem Geraris, vers. 1, 2 quod primum cogitaverit de rationali, quod consuleretur, vers. 2: quod usque non consultum fuerit, vers. 3, 4, 8, 9: causae quod sic cogitaverit, vers. 5, 6, 10-12, 13: quod doctrina charitatis et fidei sit spiritualis ex origine caelesti, vers. 7: quod sic instructus; et inserviverint Ipsi tunc omnia rationalia, ut et scientifica, instar velaminis seu amictus, vers. 14-16: et sic doctrina perfecta, vers. 17: quod secus factum, si ex rationali, (o)vers. 18.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church