Arcana Coelestia (Elliott) n. 2504

Previous Number Next Number See English 

2504. `Et peregrinatus est in Gerar': quod significet instructione inde in spiritualibus fidei, constat a significatione `peregrinari' quod sit instrui, de qua n. 1463, 2025; et a significatione `Geraris' quod spirituale fidei: Gerar nominatur aliquibus in locis in Generi, ut x 19; xxvi 1, 6, 17, 20, 26, ac in illis significat fidem, et hoc ex causa quia Gerar erat in Philistaea, et per `Philistaeam' significatur scientia cognitionum fidei, videatur n. 1197, 1198; et Gerar erat ubi ipse rex Philistaeorum habitabat, inde est quod per `Gerarem' significetur ipsa fides, n. 1209; perque `regem Geraris' ipsum verum fidei, nam `rex' in sensu interno est verum, n. 1672, 2015, 2069; ita per `Abimelechum' doctrina fidei, de quo in sequentibus. Sunt in genere intellectualia fidei, sunt rationalia fidei, et sunt scientifica fidei; ordine sibi ita ab interioribus ad exteriora procedunt; quae fidei intima sunt vocantur intellectualia; quae ex illis aut inde procedunt, sunt fidei rationalia; quae ex his iterum sunt fidei scientifica; se habent illa ut cum eruditis loquendum, sicut prius ad posterius, aut quod idem, sicut superius ad inferius, hoc est, sicut interius ad exterius: apparet quidem homini, sicut scientificum fidei sit primum, et ex illo dein existat rationale, et demum intellectuale, et hoc ex causa quia homo ita a pueritia procedit, sed usque intellectuale continue influit rationale, et hoc in scientificum, quod homo nescit; sed in pueritia obscure, in adultiore aetate evidentius, et tandem cum regeneratus est homo luculenter; apud hunc apparet quod talis ordo sit, et adhuc plenius in altera vita, videatur n. 1495; haec omnia vocantur spiritualis, quae distinguuntur ita in gradus, et ordine tali succedunt; spiritualia fidei sunt omnia vera quae ex bono, hoc est, ex origine caelesti; quicquid est ex caelesti derivatum, est spirituale fidei.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church