Arcana Coelestia (Elliott) n. 251

Previous Number Next Number See English 

251. Quod per 'serpentem' intelligatur omne malum in genere, et amor sui in specie, est quia omne malum ex sensuali, tum ex scientifico, quae primum per 'serpentem' significata sunt, ortum est; quare nunc ipsum malum quodcumque, et in specie amor sui, seu odium contra proximum et Dominum, quod idem est cum amore sua. Hoc malum seu odium, quia multiplex est et plura ejus genera et plures adhuc species, in Verbo distinguitur per serpentum genera, ut per angues, regulos, aspides, haemorrheos, presteres seu serpentes ignitos, per serpentes volantes ut et repentes, per viperas, ita secundum differentias veneni, quod est odium; ut apud Esaiam, [2] Ne laeteris Philistaea tota tu, quod fracta virga percutiens te, nam de radice serpentis exibit regulus, et fructus ejus prester volans, xiv 29;

'radix serpentis' est sensuale et scientificum; 'regulus' est malum ex falso inde; 'prester volans' est cupiditas quae est amoris sui: et apud eundem prophetam de iisdem aliter ita, Ova reguli excludent, et telas araneae texent; edens de ovis eorum moritur, et cum exprimitur, excluditur vipera, lix 5:

serpens hic in Apocalypsi vocatur 'draco rufus et magnus,' et 'serpens antiquus,' tum Diabolus et satanas, qui seducit orbem terrarum totum, xii 3, 9; xx 2;

hic et alibi per diabolum nusquam intelligitur aliquis diabolus ut princeps aliorum, sed omnis turba malorum spirituum, ipsumque malum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church