Arcana Coelestia (Elliott) n. 2543

Previous Number Next Number See English 

2543. Quod `timuerunt viri valde' significet quod usque ut aversarentur, constat ex significatione `timere' hic, et a significatione `virorum': timere seu timor plura in se, sicut omnis affectus, involvit, tametsi apparet simplex, nempe jacturam vitae, famae, honoris, lucri in mundanis, at jacturam boni et veri, et inde vitae, in caelestibus; et quia haec, etiam involvit aversationem pro illis quae destruere ea conantur, et hoc quo magis homo in affectione boni et veri est; ipsi affectioni opposita est aversatio, quare hic per timere significatur aversari; quanta aversatio fuerit Domino, constat ex zelo in quo dicta sunt illa quae in versu nunc sequente, qui zelus fuit pro doctrina ut incontaminata esset ab omni rationali et scientifico: quod `viri' significent rationalia et scientifica, seu intellectualia quaecumque, n. 158, 265, 749, 915, 1007 ostensum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church