Arcana Coelestia (Elliott) n. 2566

Previous Number Next Number See English 

2566. Quod `gregem et armentum' significet quod locupletata sit bonis rationalibus et bonis naturalibus, constat a significatione `gregis et armenti'; `grex' vocantur illi intra Ecclesiam qui vere rationales sunt, hoc est, interni homines; inde `est quod per `gregem' significentur quoque abstracte ipsa bona rationalia seu interna, de qua significatione `gregis,' videatur n. 343, 415, 1565; `armentum' autem vocantur illi intra Ecclesiam qui naturales sunt, hoc est, externi homines; inde {1} etiam per `armentum' significantur quoque abstracte ipsa bona naturalia seu externa, de qua significatione `armenti' videatur n. 2180; quod per `bestias' talia significata sint, n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 776, 1823, 2179 ostensum est: quod `accepit Abimelech et dedit' significat quod doctrina fidei locupletata sit, nam, ut dictum per `Abimelechum' significatur doctrina fidei. @1 i etiam.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church