Arcana Coelestia (Elliott) n. 2591

Previous Number Next Number See English 

2591. Sed sunt inter gentiles sicut inter Christianos, sapientes et simplices; ut instruerer quales sunt, cum illis et his datum est loqui, quandoque per horas et dies; sed qui sapientes, hodie vix aliqui sunt, sed perplures antiquis temporibus, imprimis in Antiqua Ecclesia, a qua sapientia emanavit ad (t)plures gentes; ut scirem quales fuerunt, cum quibusdam in familiari sermone esse datum: qualis itaque eorum sapientia prae hodierna fuit, ex his quae sequuntur constare potest.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church