Arcana Coelestia (Elliott) n. 2657

Previous Number Next Number See English 

2657. Quod `ejice ancillam hanc et filium ejus' significet quod exterminarentur quae rationalis mere humani sunt, constat ex significatione `ejicere' quod sit exterminare, ex significatione `ancillae' quod sit affectio rationalium et scientificorum, ita bonum eorum, de qua n. 2567, et ex significatione `filii' quod sit verum istius rationalis, de qua n. 264, 489, 533, 1147; {1} sed est bonum et verum apparens, quae praedicantur de rationali hoc primo seu mere humani inde est quod `ejice ancillam hanc et filium ejus' significet quod exterminarentur quae rationalis mere humani sunt. Quomodo hoc habet, nempe quod primum rationale exterminatum sit, cum Divinum successit, prius passim dictum et ostensum est, sed quia hic in specie de illo agitur, paucis adhuc explicandum. [2] Sunt apud unumquemvis hominem qui regeneratur, bina rationalia, unum ante regenerationem alterum post regenerationem: primum, quod ante regeneratione comparatur per experientias sensuum, per reflexiones super illa quae in vita civili, et in vita morali, perque scientias, et per ratiocinia inde et per eas, tum per cognitiones spiritualium ex doctrina fidei seu Verbo; sed haec non amplius tunc vadunt quam paululum supra ideas memoriae corporeae, quae respective admodum materiales sunt; quicquid itaque tunc cogitat, est ex talibus, vel ut visu interiore intellectuali simul comprehendantur, sistuntur talium similia comparative vel analogice; ejuscemodi est rationale primum, seu quod ante regenerationem. [3] At rationale post regenerationem formatur a Domino per affectiones veri et boni spiritualis, quae affectio mirabiliter a Domino implantantur veris rationalis prioris, et vivificantur ibi (o)illa quae congrua sunt et favent; cetera autem, sicut nullius usus, separantur inde, usque tandem ut bona et vera spiritualia colligantur quasi in fasciculos, rejectis incongruis quae non vivificari possunt, quasi ad peripheriam, et hoc successive sicut bona et vera spiritualia cum vita eorum affectionum crescunt; inde patet quale [est] rationale alterum. [4] Haec quomodo se habent, illustrari potest per comparationem cum fructu arborum: primum rationale se habet in initio sicut fructus immaturus, qui successive maturescit usque dum semina intus in se ponit; qui cum illius aetatis est ut se separare incipiat ab arbore, tunc est status ejus plenus, de quo supra n. 2636; rationale autem alterum, quo donatur a Domino cum regeneratur, se habet sicut idem fructus in humo bona, in qua putrescunt illa quae sunt circumcirca semina, et haec se extrudunt ab intimis sui, et emittunt radicem, tum super terram surculum, qui crescit in novam arborem, et explicat se, usque demum in novos fructus, dein in hortos et {2} paradisos, secundum affectiones boni et veri quas recipit, videatur Matth. xiii 31, 32; Joh. xii 24. [5] Sed quia exempla magis convincunt, sit exemplo proprium quod homini ante regenerationem, et proprium quod ei post regenerationem; ex primo rationali quod sibi comparavit per media, de quibus supra, credit homo quod ex seipso, ita ex proprio, cogitet verum et faciat bonum; rationale hoc primum non aliter capere potest, etiamsi instructus sit quod omne bonum amoris, et omne verum fidei, sit a Domino: at cum regeneratur, quod fit in adulta ejus aetate, ex rationali altero quo donatur a Domino, incipit cogitare quod bonum et verum non sit a seipso seu a proprio, sed a Domino, at usque quod faciat bonum et cogitet verum sicut a seipso, videatur n. 1937, 1947; tunc quo plus in hoc confirmatur, eo plus in lucem veritatis de illis perducitur, usque demum ut credat quod omne bonum et omne verum sit a Domino; tunc proprium rationalis prioris successive separatur, et (o)homo proprio caelesti donatur a Domino, quod fit novi rationalis. [6] Sit adhuc exemplum; primum rationale principio non alium amorem novit quam sui et mundi, et tametsi audit quod amor caelestis prorsus alius sit, usque id non capit; dein autem cum aliquod bonum facit, non aliud jucundum inde percipit quam quod videatur sibi mereri gratiam alterius, vel quod audiat Christianus, vel quod obtineat inde vitae aeternae gaudium; alterum autem rationale quo donatur a Domino per regenerationem, incipit aliquod jucundum sentire in ipso bono et {2} vero, et jucundo hoc affici, non propter suum quid, sed propter bonum et verum, ex quo jucundo cum fertur, tu meritum rejicit, usque tandem ut respuat illud sicut enorme; hoc jucundum apud eum successive crescit, et fit beatum, et in altera vita fit felix, et ipsum ejus caelum. Inde nunc constare potest quomodo se habet cum utroque rationali apud hominem qui regeneratur. [7] Sed sciendum quod apud hominem, tametsi regeneratur, usque omnia et singula quae sunt rationalis primi {3}, remaneant, et modo a rationali altero separentur, et hoc miraculose a Domino: Dominus autem rationale primum prorsus exterminavit, ut {4} nihil ejus remanserit, mere enim humanum et Divinum non simul esse possunt; inde non {5} amplius filius Mariae erat, sed Jehovah quoad utramque Essentiam. @1 i sunt enim duo quae constituunt rationale nempe bonum et verum, bonum significatur per ancillam, verum per filium.$ @2 i in.$ @3 quae sunt rationalis prioris, omnia et singula.$ @4 i usque adeo.$ @5 nec.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church