Arcana Coelestia (Elliott) n. 268

Previous Number Next Number See English 

268. Quod 'humus' significet externum hominem, constare potest ab iis quae prius de terra et de humo et de agro dicta sunt: quando homo regeneratus est, non amplius vocatur terra sed humus, quia ei implantata sunt semina caelestia; humo etiam comparatur et humus vocatur passim in Verbo; est externus homo, seu ejus affectio et memoria, cui implantantur semina boni et veri, non autem interno homini, quia in interno nulla sunt propria hominis, sed in externo: in interno sunt bona et vera, quae cum non amplius adesse apparent, tunc homo est externus seu corporeus; tametsi recondita sunt in interno a Domino, quod homo nescit, nam non prodeunt nisi cum externus quasi moritur, ut solet in tentationibus, infortuniis, morbis, momentis mortis. Rationale etiam ad externum hominem pertinet, n. 118, quod in se est quoddam medium inter internum et externum, nam internus per rationale operatur in externum corporeum; at cum rationale consentit, tunc illud separat externum ab interno, ita ut non amplius sciatur quod internus sit, inde nec quid intelligentia et sapientia quae sunt interni.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church