Arcana Coelestia (Elliott) n. 2685

Previous Number Next Number See English 

2685. `Elongando se circiter jactum arcus': quod significet statum quantum abesset a doctrina veri, constat a significatione `elongari' quod sit abesse; et a significatione `arcus' quod sit doctrina veri, de qua mox sequitur; `jactus' significat quod tantum abesset quantum usquam posset, sicut quantam jaculum ab arcus, posset emitti hic `jactus arcus, dicitur, quia de spirituali homine praedicatur arcus et quod `is jaculator arcus,' ut de eo in vers. seq. 20, `et habitavit in deserto, et fuit jaculator arcus.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church