Arcana Coelestia (Elliott) n. 2717

Previous Number Next Number See English 

2717. `Et accepit illi mater ejus': quod significet affectionem veri, constat a significatione `matris' quod sit Ecclesia, de qua n. 289; et quia Ecclesia spiritualis quae hic repraesentatur, in affectione veri est, et ab affectione veri habet ut sit Ecclesia, ideo per `matrem' hic significatur illa affectio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church