Arcana Coelestia (Elliott) n. 2798

Previous Number Next Number See English 

2798. `Accepit Abraham ligna holocausti': quod significet meritum justitiae, constat ex illis quae supra n. 2784 dicta et ostensa sunt, ita absque ulteriore explicatione. `Et posuit super Jishako': quod significet quod adjunctum Rationali Divino, nempe meritum justitiae, constare potest a repraesentatione `Jishaki' quod sit Rationale Divinum Domini, de qua saepe prius; et ex significatione `ponere super illo' quod sit adjungere; `filius suus' dicitur, quia Divinum Humanum Domini non modo conceptum sed etiam natum est a Jehovah: quod Dominus conceptus a Jehovah notissimum est a Verbo Domini, inde vocatur Filius Altissimi, Filius Dei, et Unigenitus Patris, Matth. ii 15; iii 16, 17; xvi 13-17; xvii 5; xxvii 43, 54; Marc. i II; ix 7, 9; xiv 61, 62; Luc. i 31, 32, 35; iii 21, 22; ix 35; x 22; Joh. i 14, 18, 50 [A.V. 49]; iii 13, 16-18, v 20-27; vi 69; ix 34, 35, 38; x 35, 36; xx 30, 31, praeter plurimis aliis in locis, ubi Jehovam Patrem Suum nominat; quod natus a virgine Maria, etiam 2 notum est, sed ut homo alius; verum cum iterum natus seu Divinus factus, fuit a Jehovah Qui in Ipso, et Qui Ipse quoad ipsum Esse vitae; unitio Divinae et Humanae Essentiae facta est mutuo et vicissim sic ut Divinam Essentiam univerit Humanae, et Humanam Divinae, videatur n. 1921, 1999, 2004, 2005, 2018, 2025, 2083, 2508, 2523, 2618, 2628, 2632, 2728, 2729; inde constare potest quod Dominus ex propria potentia in Se Humanum Divinum fecerit, et sic Justitia factus: meritum justitiae fuit quod adjunctum Rationali Divino cum intimas tentationes subiret, ex quo tunc pugnavit, et contra quod pugnarunt mali genii, usque dum illud quoque glorificaverit. Haec sunt quae in sensu interno intelliguntur per quod `Abraham ligna holocausti posuerit super Jishako filio suo,' et haec sunt quae ab angelis percipiuntur cum haec verba legantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church