Arcana Coelestia (Elliott) n. 2813

Previous Number Next Number See English 

2813. `Ligavit Jishakum filium suum': quod significet statum Rationalis Divini sic quoad verum subituri tentationis ultimos gradus, constare potest a significatione `ligare,' tum `Jishaki filii sui'; ligare quod sit {1}induere statum subeundi tentationis ultimos gradus, constare potest inde quod qui in tentationis statu est, non aliter sit ac ligatus aut vinctus; quod `Jishakus filius' sit Rationale Divinum Domini', hic quoad verum, videatur n. 2802, 2803; omne rationale genuinum consistit ex bono et vero; Rationale Divinum Domini quoad bonum non potuit pati, seu subire tentationes, ad Bonum enim Divinum nullus genius aut spiritus inducens tentationes potest accedere, est supra omnem tentationis conatum; at Verum Divinum ligatum erat quod potuit tentari, fallaciae enim sunt, et magis falsa, quae illud infringunt, et ita tentant; de Vero enim Divino potest formari aliqua idea, sed non de Bono Divino nisi ab illis qui perceptionem {2}habent, et sunt angeli caelestes: Verum Divinum erat quod non amplius agnoscebatur, cum Dominus venit in mundum, quare illud erat ex quo Dominus subiit et sustinuit tentationes: Verum Divinum in Domino est quod vocatur Filius hominis, Bonum Divinum autem in Domino quod vocatur Filius Dei; de Filio hominis pluries dicit Dominus quod passurus, nusquam autem de Filio Dei: quod de Filio hominis seu Vero Divino, constat apud Matthaeum, Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotibus, et scribis, et condemnabunt Illum, et tradent Illum gentibus ad illudendum et flagellandum Illum, et crucifigendum, xx 18, 19:

apud eundem, Jesus dixit discipulis suis, Ecce adest hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum, xxvi 45:

apud Marcum, Jesus coepit docere illos, quod oporteat Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, ac scribis, et occidi; post tres tamen dies resurgere, viii 31:

apud eundem, Scriptum de Filio hominis est, quod multa patietur, et contemnetur:...et Filius hominis tradetur in manus hominum, qui occident Illum, sed occisus tertia die resurget, ix 12, 31:

apud eundem, Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, qui condemnabunt Illum mortis, tradent Illum ethnicis, hi illudent Illum, et flagellabunt Illum,' et exspuent in Illum, et occident Illum, tertia tamen dic resurget, x 33, 34:

apud eundem, Venit hora, ecce tradetur Filius hominis in manus peccatorum, xiv 41:

apud Lucam, Oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere, ix 22, 44:

apud eundem, Ascendimus Hierosolymam, ubi perficientur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis; tradetur gentilibus, et illudetur, et contumeliis afficietur, et conspuetur, et flagellantes occident Illum, die tamen tertio resurget, xviii 31-33:

apud eundem, Angelus ad mulieres, Mementote quod locutus est vobis, cum adhuc esset in Galilaea, dicens, quod oportet Filium hominis prodi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et tertio die resurgere, xxiv 6, 7 [2] In omnibus his locis per `Filium hominis' intelligitur Dominus quoad Verum Divinum, seu quoad Verbum in sensu suo interno, quod a principibus sacerdotum et scribis reprobaretur, contumeliis afficietur, flagellaretur, exspueretur et crucifigeretur, ut constare potest manifeste ex eo quod Judaei omnia et singula sibi applicuerint et arrogaverint secundum litteram, nec scire voluerint quicquam de spirituali sensu Verbi, et de regno caelesti, credentes Messiam venturum ad evehendum regnum eorum super omnia regna terrae, sicut etiam hodie credunt inde patet quod Verum Divinum {3}fuerit quod ab illis reprobatum contumeliis affectum, (x)flagellatum et crucifixum; sive dicas Verum Divinum, sive Dominum quoad Verum Divinum, idem est, nam Dominus est ipsum Verum, sicut est ipsum Verbum, n. 2011, 2016, [3] 2533 f. Quod Dominus tertia die resurrexerit, etiam involvit quod Verum Divinum, seu Verbum quoad sensum internum, sicut intellectum fuit Antiquae Ecclesiae, in consummatione saeculi, quae quoque est `tertia dies,' n. 1825, 2788, resuscitabitur, quare dicitur quod tunc apparebit Filius hominis, hoc est, Verum Divinum, {4}Matth. xxiv 30, 37, 39, 44; Marc. xiii 26; Luc. xvii 22, 24-26, 30; xxi 27, 36. Quod Filius hominis sit Dominus quoad Verum Divinum, ex allatis 4 locis constat, et porro ab bis; apud Matthaeum, Qui seminat bonum semen est Filius hominis, ager est mundus;...in consummatione saeculi mittet Filius hominis angelos suos, et colligent e regno Ipsius omnia offendicula, xiii 37, 41, 42;

ubi `bonum semen' est verum, `mundus' sunt homines, `seminans illud' est Filius hominis, `offendicula' sunt falsa: apud Johannem, Dixit turba, Nos audivimus ex Lege quod Christus manet in aeternum, quomodo ergo tu dicis, oportet exaltari Filium hominis? quis est hic Filius hominis? respondit illis Jesus, Breve tempus Lux vobiscum est, ambulate quousque Lucem habetis, ne tenebrae vos apprehendant, nam qui ambulat in tenebris, non scit quorsum vadit, quousque Lucem habetis, credite in Lucem, ut filii Lucis sitis, xii 34, 35;

ubi cum quaerunt, quis Filius hominis, respondit Jesus de Luce, quae est verum, et quod Ipse sit Lux {5}seu Verum in quod crederent; de Luce quae a Domino, quae est Divinum Verum, videatur n. 1053, 1521, 1529-1531, 1619-1632. Quod autem Filius Dei, seu Dominus 5 quoad Bonum in Humano Divino, non potuerit tentari, ut supra dictum, patet etiam a responso Domini ad tentatorem, apud Evangelistas, Dixit tentator, Si Filius es Dei, mitte Te Ipsum deorsum, scriptum enim est, Angelis suis praecipiet de te,...ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Dixit illi Jesus, Iterum scriptum est, Non tentabis Dominum Deum tuum, Matth. iv 6, 7; Luc. iv 9-12. @1 status$ @2 caelestem habent ut angeli$ @3 sit$ @4 A had all these passages in full, but d and gives ref. only, as I.$ @5 in quem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church