Arcana Coelestia (Elliott) n. 2822

Previous Number Next Number See English 

2822. `Et dixit, Abraham, Abraham; et dixit, Ecce ego': quod significet perceptionem consolationis in Divino Bono Rationalis post tentationem, constare potest a significatione `dicere' in historicis Verbi quod sit percipere, de qua saepius prius; hic quod sit perceptio in Divino Bono Rationalis, inde est quia hic per `Abrahamum' significatur Divinum Bonum Rationalis seu Humani Domini. Quid sit perceptio in Divino Bono Rationalis, non ad captum explicari potest; antequam enim explicatur, formata erit idea de Divino Humano Domini ex cognitione plurium, quae antequam formata est, caderent omnia quae explicationis essent, in ideas vel vacuas vel obscuras quae vera vel perverterent vel inferrent incongruis. In hoc versu de primo statu post tentationem Domini agitur, qui est status consolationis, quare nunc non amplius dicitur Deus, sed Jehovah; Deus enim dicitur cum agitur de vero ex quo pugna, Jehovah autem cum de bono ex quo consolatio, n. 2769; omnis consolatio post tentationem insinuatur {1}in bonum, nam ex bono omne gaudium; ex bono transit in verum; hic ideo per `Abrahamum' significatur Divinum Bonum Rationalis, ut alibi etiam passim, et tunc cum Jehovah in eodem versu nominatur. @1 per$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church