Arcana Coelestia (Elliott) n. 2834

Previous Number Next Number See English 

2834. `Et obtulit illum in holocaustum loco filii sui': quod significet sanctificationem eorum et adoptationem, constat ex significatione `offerri in holocaustum' quod sit sanctificari, de qua n. 2776, et a significatione `loco filii sui' quod sit adoptari, nempe a Divino Humano Domini quod hic est `Abraham,' n. 2833; {1}adoptatio spiritualium describitur apud Johannem, Jesus dixit, Ego sum Vitis, vos palmites; qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam, xv 5;

quod `vitis' sit Ecclesia spiritualis, videatur n. 1069. @1 In place of this A has a passage deleted. See Appendix volume.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church