Arcana Coelestia (Elliott) n. 2853

Previous Number Next Number See English 

2853. `Benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae': quod significet salvationem omnium qui in bono sunt, constat a significatione `benedici' quod sit locupletari bono caelesti et spirituali, de qua n. 981, 1096, 1420, 1422, et quia illi sunt qui salvantur, hic `benedici' significat {1}salvari; quod benedici latae significationis sit, notum est; ex significatione `seminis' quod sit fides charitatis, de qua n. 1025, 1447, 1610; et ex significatione `gentium terrae' quod sint illi qui in bono, de qua n. 1159, 1258-1260, 1416, 1849. Praeterea hoc arcanum in his verbis 2 etiam continetur, quod per Ecclesiam, quae hic est terra, n. 662, 1066, 1068, 1262, salventur illi qui extra Ecclesiam sunt, `semen' enim `tuum' est, ut dictum, fides charitatis; in fide charitatis non alii sunt quam qui intra Ecclesiam sunt, nam fides charitatis est verum doctrinae adjunctum bono vitae; ita enim se res habet: regnum Domini in terris consistit ab omnibus illis qui in bono sunt, qui tametsi sparsi per totum terrarum orbem, usque tamen unum sunt, et sicut membra constituunt unum corpus; tale est regnum Domini in caelis, ibi universum caelum refert unum hominem, qui ideo etiam Maximus Homo vocatur, n. 684, 1276; et quod mirabile et hactenus ignotum, correspondent omnes partes corporis humani societatibus in caelo quare aliquoties dictum, quod illae societates pertineant ad provinciam capitis, illae ad provinciam oculi, aliae ad pectoris, et sic porro, de qua correspondentia, ex Divina Domini Misericordia, seorsim dicetur 3 {2}similiter se habet cum Ecclesia Domini in terris, ibi Ecclesia est instar cordis et pulmonum, et qui extra Ecclesiam referunt partes corporis quae a corde et pulmonibus sustentantur et vivunt; inde patet quod absque Ecclesia alicubi in terris non subsistere possit genus humanum, sicut corpus nisi ibi cor et pulmones, videatur n. 468, 637, 931, 2054; ex hac causa est quod quoties aliqua Ecclesia consummatur, hoc est, nulla fit quia nulla amplius charitas, tunc ex Providentia Domini nova semper exsuscitetur; sicut cum Antiquissima Ecclesia periit, quae vocata `Homo,' tunc nova a Domino creata, quae dicta `Noahus,' et fuit Antiqua quae post diluvium; et cum haec degeneravit et nulla facta, Ecclesia repraesentativa Judaica et Israelitica instituta est; et cum haec prorsus exstincta, tunc Dominus in mundum venit et novam instauravit; et {3}hoc ob causam ut conjunctio esse caeli cum humano genere per Ecclesiam: hoc quoque est quod significatur per quod `benedicentur in semine tuo omnes gente terrae.' @1 salvationem$ @2 A has a marginal note de communione sanctorum, ut vocatur$ @3 haec$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church