Arcana Coelestia (Elliott) n. 2909

Previous Number Next Number See English 

2909. `In Kiriath Arba, haec Hebron in terra Canaan': quod significet in Ecclesia, constare potest ex significatione `Kiriath Arba' quod sit Ecclesia quoad verum; et ex significatione `Hebronis in terra Canaan' quod sit Ecclesia quoad bonum; in Verbo, cumprimis prophetico, ubi agitur de vero, etiam agitur de bono, propter conjugium caeleste in singulis Verbi, videatur n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712, ideo hic cum nominatur Kiriath Arba, etiam dicitur haec Hebron in terra Canaan; quod `terra Canaan' sit regnum Domini, n. 1413, 1437, 1607, et quod loca ibi varie repraesentativa fuerunt, n. 1585, 1866. [2] Quod Kiriath Arbam quae Hebron, attinet, fuit regio ubi habitarunt Abrahamus, Isacus et Jacobus; quod Abrahamus, patet a praecedentibus, Venit Abraham et habitavit in [quercetis] Mamre, quae in Hebrone, Gen. xiii 18:

quod Jishakus, patet a sequentibus, Venit Jacob ad Jishakum patrem suum Mamre Kiriath Arba, haec Hebron, ubi peregrinatus est Abraham et Jishak, Gen.xxxv 27:

quod Jacob, Joseph a patre suo Jacobo missus ad fratres e valle Hebronis, Gen. xxxvii 14;

ex repraesentatione trium illorum, de qua prius, constat quod `Kiriath Arba, quae Hebron' repraesentaverit Ecclesiam prius quam Hierosolyma: [3] quod omnis Ecclesia successu temporis decrescat usque dum nihil fidei et charitatis residuum habeat, et quod tunc destruatur, repraesentatum etiam fuit per `Kiriath Arbam quae Hebron,' quod nempe `possessa ab Anakis,' per quos significatae sunt dirae persuasiones falsi, n. 581, 1673, quod `possessa ab Anakis,' videatur Num. xiii 21, 22; Jos. xi 21; xiv 15; xv 13, 14, Jud. i 10; et quod finis seu consummatio ejus, et destructa, repraesentatum est per quod `omnia ibi a Joshua devotioni data,' Jos. x 36, 37; xi 21, et `Anaki percussi a Jehuda et a Calebo,' Jud. i 10; Jos. xiv 13-15; xv 13, 14; et quod nova iterum Ecclesia, repraesentatum est per quod `cesserit Calebo in hereditatem quoad agrum et villas,' Jos. xxi 12; ipsa urbs autem facta urbs refugii, Jos. xx 7; xxi 13, et sacerdotalis filiis Aharonis, Jos. xxi 10, 11; in hereditate Jehudae, Jos. xv 54; [4] inde patet quod Hebron repraesentaverit Ecclesiam spiritualem Domini in terra Canaane; ideo quoque David ex mandato Jehovae ire jussus est Hebronem, et ibi unctus est in regem super domum Jehudae; et postquam ibi regnaverat septem annis et sex mensibus, Hierosolymam ivit, et occupavit Zionem, videatur 2 Sam. ii 1-11; v 5; I Reg. ii 11, et tunc primum repraesentari coepit Ecclesia spiritualis Domini per `Hierosolymam,' et caelestis per `Zionem.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church