Arcana Coelestia (Elliott) n. 2933

Previous Number Next Number See English 

2933. `Et intercedite mihi apud Ephronem filium Zohar': quod significet illos apud quos verum et bonum fidei recipi posset, constare potest inde quod ager, et in agro spelunca ubi sepeliretur Sarah, Ephronis esset, et quia per `sepulturam' significatur regeneratio, n. 2916, sequitur quod per illum significentur illi apud quos verum et bonum fidei recipi posset: `filii Heth' repraesentant etiam eosdem, quatenus ex Ephronis urbe essent, et quatenus ejus populus essent. Per `intercedere' hic significatur praeparari ad recipiendum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church