Arcana Coelestia (Elliott) n. 2940

Previous Number Next Number See English 

2940. `Ephron sedens in medio filiorum Heth': quod significet illos a quibus recipi primario bonum et verum fidei posset, constat a repraesentatione `Ephronis,' tum a significatione `filiorum Heth' quod sint illi apud quos verum et bonum fidei recipi posset et apud quos nova Ecclesia, de qua n. 2913, 2933; et a significatione `medii' seu in medio quod sit primarium seu principale, {1}tum intimum, de qua n. 1074. Quod `medium' in sensu interno significet primarium seu principale, tum intimum, est a repraesentativis in altera vita; cum repraesentatur aliquod bonum per ideas spirituales, tunc optimum sistitur in medio, et decrescentiae boni sistuntur a medio per gradus de, et ultimo ad peripheriam illa quae non sunt bona; inde est quod `in medio' sit tam primarium seu principale, quam intimum; ideae cogitationis ita quoque repraesentantur, tum etiam affectiones; et omnes status mutationes, ita, quod varientur bona {2}vel mala quoad situm versus medium; ducit hoc originem a forma rerum spiritualium et caelestium quae talis. @1 et$ @2 aut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church