Arcana Coelestia (Elliott) n. 2943

Previous Number Next Number See English 

2943. `Omnibus intrantibus portam urbis ejus, dicendo': quod significet quoad doctrinalia per quae fides, constat a significatione `portae' quod sit introitus, ita id quod introducit, similiter ac janua, de qua n. 2145, 2152, 2356, 2385; et a significatione `urbis' quod sit verum quod est fidei, de qua n. 402, 2268, (x)2449, 2451, 2712. Urbes in Antiqua Ecclesia non fuerunt urbes sicut postea {1}et hodie, nempe coetus et congregationes, sed fuerunt cohabitationes separatarum familiarum; familia unius parentis constituebat urbem; sicut urbs Nahoris, ad quam servus Abrahami cum desponsaret Rebeccam Isaco, venit, Gen. xxiv 10, fuit familia Nahoris, quae ibi; et Shalem urbs Shechemi, ad quam Jacob cum ex Paddan Aram, alluit, Gen. xxxiii 18; xxxiv, erat familia Hamoris et Shechemi quae ibi; ita reliquae urbes illo tempore; [2] et quia ex antiquissimis habuerunt quod gentes et familiae repraesentarent societates caelestes, ita illa quae sunt amoris et charitatis, n. 685, 1159, inde cum loco familiae nominatur urbs, et loco gentis nominatur populus, significatur verum quod est fidei: inde quoque civitas Dei et civitas sancta in genuino sensu significat fidem in Dominum: et quia `urbs seu civitas' significabat fidem, `porta urbis' significabat doctrinalia, quia haec introducunt ad fidem. Hoc quoque in Ecclesia repraesentativa Judaica significabatur per quod judices et seniores sederent in porta urbis et ibi judicarent, ut patet ab historicis Verbi, tum apud Zachariam, Haec verba quae facietis, loquimini veritatem vir cum socio, veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris, viii 16:

et apud Amos, Odio habete malum, et amate bonum, et statuite in porta judicium, v 15. Quod `porta' quoque significet aditum ad mentem rationalem, et quod mens illa comparetur `urbi,' videatur n. 2851. @1 seu$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church