Arcana Coelestia (Elliott) n. 2971

Previous Number Next Number See English 

2971. `Ager et spelunca quae in illo': quod significet quoad bonum et verum fidei, constat a significatione `agri' quod sit Ecclesia, tum ipsum bonum quod est Ecclesiae; caeleste, seu bonum quod est amoris in Dominum et charitatis erga proximum, comparatur humo, tum quoque `agro,' etiam dicitur humus et ager, quia caeleste seu bonum est quod recipit vera fidei, quae comparatur seminibus, etiam vocantur semina; et a significatione `speluncae' quod sit verum fidei quod in obscuro, de qua n. 2935; in obscuro dicitur quia apud spirituales,{1} n. 1043, 2708 pr., 2715. @1 i videatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church