Arcana Coelestia (Elliott) n. 3000

Previous Number Next Number See English 

3000. Inde est quod omnia et singula quae in universo sunt, repraesentent regnum Domini, usque adeo ut universum cum suis {1}sideribus, suis atmosphaeris, suis tribus regnis, nihil aliud sit quam quoddam theatrum repraesentativum gloriae Domini quae in caelis: in regno animali non solum homo, sed etiam singula animalia, quoad minima et vilissima illorum, repraesentant; sicut vermiculi qui humi repunt, et vescuntur oleribus, cum tempus illorum nuptiarum instat, quod tunc fiant chrysallides, et mox instruantur alis, et sic attollantur ab humo in atmosphaeram, suum caelum, et ibi fruantur suo gaudio, et suo libero, ludentes inter se, et ex florum opimis victum habentes, ponentes ova, et sic consulentes posteritati; et qui tunc in sui caeli statu sunt, etiam in pulchritudine sua sunt; quod haec repraesentativa sint regni Domini, quisque videre potest. @1 A had caelis but d and i sideribus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church