Arcana Coelestia (Elliott) n. 303

Previous Number Next Number See English 

303. Homo sibi vitam acquirit per omnia quae sibi persuadet, hoc est, quae agnoscit et credit; quae non sibi persuadet, seu quae non agnoscit et credit, hoc mentem ejus nihil afficit; quare profanare nemo potest sancta nisi persuasus sit ut agnoscat, et usque {x}neget; qui non agnoscunt, scire possunt, sed sunt tanquam non sciunt, ac sunt sicut qui sciunt res quae nihil sunt; tales fuerunt Judaei circa Adventum Domini; et cum tales sunt, dicuntur in Verbo 'vastati' seu quod fides amplius nulla; tunc nec nocet quod interiora Verbi iis aperiantur, nam tunc sunt sicut videntes qui non vident, et tanquam audientes qui non audiunt, et qui habent cor incrassatum, de quibus Dominus per Esaiam, Abi et dicas populo huic, Audite audiendo, sed non intelligatis, et videte videndo, et non cognoscatis; impingua cor populi hujus, et aures ejus aggrava, ac oculos ejus obline, ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et cor ejus intelligat, convertaturque, ut sanetur sibi, vi 9, 10;

et quod non prius mysteria fidei aperiantur quam cum tales sint, nempe vastati ut non amplius credant, ex causa, ut dictum, ne profanare possent, etiam Dominus apud Esaiam manifeste dicit in mox sequentibus, Dixi, Quousque Domine? et dixit, Usque dum desolantur urbes, ut nullus habitator, et domus, ut nullus homo, et humus desoletur desolatione, et removebit Jehovah hominem, ibid. vers. 11, 12;

'homo' dicitur qui sapit, seu agnoscit et credit. Tales erant Judaei, ut dictam, circa Adventum Domini, et ob eandem causam etiam adhuc in tali vastatione tenentur per cupiditates, imprimis per avaritiam, ut tametsi millies audiant de Domino, et de repraesentativis Ecclesiae apud eos, quod significent in singulis Dominum, usque nihil agnoscant et credant. Haec nunc causa fuit quod antediluviani dejecti de horto Edenis et vastati, usque dum nihil agnoscere potuissent quod verum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church